- VANDALIA
- VANDALIAvulgo Wenden, tractus est Germaniae in Pomerania ulteriori, in ora maris Baltici; ubi urbes Rugenvaldia et Stolpia, inter Ducatum Cassubiae ad Occasum et dominium Lauvenburgense ad Ortum, in ditione Brandeburgica. Nempe commune quondam tot nationibus nomen (ut quod maiorem fere Germaniae partem complexum est) angustius Saxonum in Vandalos odium contemptusque effecit, patriô solô eiectos, aut, ubi manerent, servorum fere in morem habitos. Donec illud Pom eraniae et Mechelburgi Ducatus peculiare sibi fecêre; quo dignoscerentur, Orient. Occidentalisque cognomenta adiecta. Et quidem illam quod attinet, arctiori significatu nomen ad eas terras restrictum est, quas, ultra citraque Vistulam Pomerelliae vocabulô notas, proprii Principes, Cassubiae et Wandaliae titulis insignes, quondam tenuêre. Eae a Missevino, familiae suae postremo, Barnimo II. Pomerano, et ortâ forte cum hoc discordiâ, Bolessao Poloniae Duci, donatae, A. C. 1273. Ab his ad Brandeburgicos transierunt: e quibus eas primum Fridericus II. Marchio, Ludovico Bavaro Imperatori coaevus, nactus est, belli simul pactique, cum Pomeranis Polonisque initi, iure. Hodie vero Cassubia, interBorussiam et Pomeraniam sita, iam arctior, Konitziam, Schlochau Butou et Lavenburgum; Vandalia, infimam Pomerelliae ad Vistulam regionem complectitur: a qua Vandalorum Princeps, etiamnum inter Sereniss. Electoris titulos. Meckelburgios quod attinet, mansit illis, etiam post appellationem hanc sumptam, Principum Vandaliae titulus, una cum terra (Gustroviam, Plaviam, Ribnitiam, Malchin, aliaque continente) cui soli ferme Vandaliae vocabulum haesit, ex amplissimo Germaniae spatio, ad tantillae regionis angustias redactum: tanti coeteroquin etiam Regibus Daniae habitum, ut Vandalorum se Reges hodieque ferant, ortô, ut videtur, iure, a Canuto Obotritorum, Danici generis, Rege, et quod Canutus Magni filius Daniae Rex inter Burevinum et Nicolottum arbiter sumptus addictam utrique regionis partem clientelae nexu sibi obstrinxerat. Tantusque tituli amor, ut etiam, post assertam iam ab aliquot saeculis Vandaliae libertatem, ne nunc quidem omittant. Coeterum istam terrae portionem sortitus est Nicolottus, frater Ioannis, cui Meckelburgia ditio ex paterna hereditate obvenerat, ad huius posteros in Henrico Pingui devolutam, postquam Guilielmus sine liberis vita defunctus familiae suae finem fecit, A. C. 1430. Tob. Pfannerus, de praecipuis Germaniae Principp. gentibus, c. 4. et 6. Vide quoque voce Wandali.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.